SOLLICITANTES

SOLLICITANTES
SOLLICITANTES
dicuntur in Communione Romana ex Confessariis illi, qui in Confessione sollicitant et provocant, seu sollicitare et provocare tentant teneriorem sexum ac aetatem, ad actus inhonestos, contra quos Bullam edidit Paulus IV. Cum sicut super. et Pius Iv. nec non Gregorius XV. in qua Pauli Bullam confirmat, illamque non solum in Hispaniarum regnis, sed in quibusvis Christiani Orbis partibus observari praecipit, cum priores tantum de Hispaniae Confessariis sonarent. Ut alia Edicta et Constitutiones omittam, quibus omnibus ansam praebuit Sacerdotum luxuria, Bullâ Pii IV. A. C. 1564. d. 6. April. graviter notata, non tamen eô successu, qui sperabatur. Convicti de huiusinodi crimine Confessarii, praeter paenitentias salutares, ut ieiunia, orationes et similia, digni iudicantur, ut damnentur ad triremes per quinquennium vel septennium; item ad carcerem perpetuum, imo aliquando (ad arbitrium tamen Cardinalium Supremorum Inquisitorum.) ut brachio saeculari tradantur, prout disponitur Constitutione Gregorii praefati. Debent quoque suspendi in perpetuum ab audiendis Confessionibus, privari beneficiis, dignitatibus, voce activâ et passivâ, ad arbitrium inquisitorum. Confessariis regularibus potest imponi, quod teneant ultimum et infimum locum inter regulares sui Monasterii. Et aliquando debent Inquisitores mandare, ut sententia contra Confessarium regularem publice legatur in proximo Capitulo suae religionis generali, ad aliorum terrorem et exemplum. Anton de Sousa Aphorismis Inquisitorum, l. 1. c. 34. §. 1. 9. 31. 32. 33. etc. Caes. Carena de Officio SS. Inquisit. §. 9. n. 59. §. 12. 14. 15. Alii laudati Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 3. c. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CONFESSARII Sollicitantes — vide Sollicitantes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Œuvre scientifique de Lazare Carnot — Lazare Carnot Cet article a pour but de faire connaître le « côté » scientifique de Lazare Carnot en présentant deux de ses essais : Essai sur les machines en général 1783 Réflexions sur la métaphysique du calcul infinitésimal 1797 …   Wikipédia en Français

  • Œuvre scientifique de lazare carnot — Lazare Carnot Cette article a pour but de faire connaître le « côté » scientifique de Lazare Carnot en présentant deux de ses essais : Essai sur les machines en général 1783 Réflexions sur la métaphysique du calcul infinitésimal… …   Wikipédia en Français

  • Lettres provinciales — The Lettres provinciales (Provincial letters) are a series of eighteen letters written by French philosopher and theologian Blaise Pascal under the pseudonym Louis de Montalte. Written in the midst of the formulary controversy between the… …   Wikipedia

  • LACINA Via — qui titulus est 34. Pacti L. Salicae, obstaculum est via s. itineris; unde lacinam viam facere, in antiqq. LL. Longobard i. e. impedire viam et eunti moram facere, Graece όδοςτατοῦν. Est autem lacina, idem quod lacinia, Gr. κράσπεδον, ex Graeco… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEGU et Aracan regna proxime sita sunt ad fines Bengalae — ubi initium sumentia littora sua porrigunt, inter Eurum, et Euroaustrum usque ad civitatem portumque Martavan, qui est in provincia Pegu, distatque missiaribus 70. a Bengala, situs sub decimo sexto gradu, a quo provincia Sian incipit. Utrumque… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”